라틴어 문장 검색

Huius herbae succus vino mixtus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis in vicem cedunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 3:1)
ut cum infundunt oleum super vinum aut succos herbarum, quod expandendo se in summitate instar operculi, optime ea conservat illaesa ab aere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:7)
Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cytonia, quae cotonia vocat Cato.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 13:1)
III S. 1, vel porri sucus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장73)
III S. [#1108 I], uel porri sucus cum hemina uini sumendus est, et edenda multa satureia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 17:2)
Adversus chelydri vero ictum, panaces, aut laser vel porri succus cum hemina vini sumendus est, et edenda multa satureia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 21:1)
et ita mel suco privatur ut vinum aqua liberatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:6)
Mulieres quidem si lactis inopia premuntur, cytisum aridum in aqua macerare oportet, et cum tota nocte permaduerit, postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico vino, atque ita potandum dare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 2:2)
succus excocti lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur, eoque liquamine tonsa ovis imbuitur,at que ubi per triduum dilibuto tergore medicamina perhibent, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:4)
qui boni suci sunt, acria salsa, uinum uetus austerum uitare, leni ambulatione uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:26)
Suspiriosae sanguis detrahitur, et cum sextario vini atque olei thuris semuncia marrubii succus instar heminae mixtus infunditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 1:4)
Est etiam praesens remedium, si conteras fraxini tenera cacumina quinque librarum, cum totidem vini et duobus sextariis olei, expressumque succum faucibus infundas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 4:1)
Nam et somnum faciunt vel per se adsumpta vel ex aqua data, et aurium dolores levant, adiectis exiguo modo rutae suco ac passo, et tormina supprimunt ex vino liquata, et inflammationem vulvae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장24)
Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 6:2)
ea cum vetere Amineo vino decocta exprimitur, et ita liquatus eius succus datur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION